monumenta.ch > Plinius > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 22
{VII} Fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta res videbatur herbam invenire, vitam iuvare, nunc fortassis aliquis curam hanc nostram frivolam quoque existimaturis; adeo deliciis sordent etiam quae ad salutem pertinent. auctores tamen, quarum inveniuntur, in primis celebrari par est effectu earum digesto in genera morborum.